EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 24
Ezek | VulgClem | 24:1 | Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens : | |
Ezek | VulgClem | 24:2 | Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. | |
Ezek | VulgClem | 24:3 | Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam. | |
Ezek | VulgClem | 24:4 | Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. | |
Ezek | VulgClem | 24:5 | Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. | |
Ezek | VulgClem | 24:6 | Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors. | |
Ezek | VulgClem | 24:7 | Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. | |
Ezek | VulgClem | 24:8 | Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. | |
Ezek | VulgClem | 24:9 | Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram ! | |
Ezek | VulgClem | 24:10 | Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. | |
Ezek | VulgClem | 24:11 | Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. | |
Ezek | VulgClem | 24:12 | Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. | |
Ezek | VulgClem | 24:13 | Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. | |
Ezek | VulgClem | 24:14 | Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. | |
Ezek | VulgClem | 24:16 | Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ. | |
Ezek | VulgClem | 24:17 | Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. | |
Ezek | VulgClem | 24:18 | Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi. | |
Ezek | VulgClem | 24:19 | Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ? | |
Ezek | VulgClem | 24:21 | Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiæ vestræ quas reliquistis, gladio cadent. | |
Ezek | VulgClem | 24:22 | Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis : | |
Ezek | VulgClem | 24:23 | coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. | |
Ezek | VulgClem | 24:24 | Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus. | |
Ezek | VulgClem | 24:25 | Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum : | |