Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Ezek VulgClem 24:1  Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :
Ezek VulgClem 24:2  Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.
Ezek VulgClem 24:3  Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
Ezek VulgClem 24:4  Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
Ezek VulgClem 24:5  Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.
Ezek VulgClem 24:6  Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.
Ezek VulgClem 24:7  Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.
Ezek VulgClem 24:8  Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.
Ezek VulgClem 24:9  Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !
Ezek VulgClem 24:10  Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
Ezek VulgClem 24:11  Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
Ezek VulgClem 24:12  Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
Ezek VulgClem 24:13  Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
Ezek VulgClem 24:14  Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.
Ezek VulgClem 24:16  Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.
Ezek VulgClem 24:17  Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
Ezek VulgClem 24:18  Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.
Ezek VulgClem 24:19  Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?
Ezek VulgClem 24:20  Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :
Ezek VulgClem 24:21  Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiæ vestræ quas reliquistis, gladio cadent.
Ezek VulgClem 24:22  Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :
Ezek VulgClem 24:23  coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
Ezek VulgClem 24:24  Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.
Ezek VulgClem 24:25  Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :
Ezek VulgClem 24:26  in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :
Ezek VulgClem 24:27  in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.