EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 42
Ezek | VulgClem | 42:1 | Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem. | |
Ezek | VulgClem | 42:2 | In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos, | |
Ezek | VulgClem | 42:3 | contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici. | |
Ezek | VulgClem | 42:4 | Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem : | |
Ezek | VulgClem | 42:5 | ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii. | |
Ezek | VulgClem | 42:6 | Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. | |
Ezek | VulgClem | 42:7 | Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum : | |
Ezek | VulgClem | 42:8 | quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. | |
Ezek | VulgClem | 42:9 | Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori. | |
Ezek | VulgClem | 42:10 | In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia. | |
Ezek | VulgClem | 42:11 | Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. | |
Ezek | VulgClem | 42:12 | Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. | |
Ezek | VulgClem | 42:13 | Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est. | |
Ezek | VulgClem | 42:14 | Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum. | |
Ezek | VulgClem | 42:15 | Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum. | |
Ezek | VulgClem | 42:16 | Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum. | |
Ezek | VulgClem | 42:17 | Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum. | |
Ezek | VulgClem | 42:18 | Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum. | |