EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 23
Ezek | VulgClem | 23:3 | et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum. | |
Ezek | VulgClem | 23:4 | Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. | |
Ezek | VulgClem | 23:5 | Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, | |
Ezek | VulgClem | 23:6 | vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum. | |
Ezek | VulgClem | 23:7 | Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est. | |
Ezek | VulgClem | 23:8 | Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam. | |
Ezek | VulgClem | 23:9 | Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. | |
Ezek | VulgClem | 23:10 | Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea. | |
Ezek | VulgClem | 23:11 | Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ : | |
Ezek | VulgClem | 23:12 | ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. | |
Ezek | VulgClem | 23:14 | Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus, | |
Ezek | VulgClem | 23:15 | et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt, | |
Ezek | VulgClem | 23:16 | insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam. | |
Ezek | VulgClem | 23:17 | Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis. | |
Ezek | VulgClem | 23:18 | Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus : | |
Ezek | VulgClem | 23:19 | multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti. | |
Ezek | VulgClem | 23:20 | Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. | |
Ezek | VulgClem | 23:21 | Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ. | |
Ezek | VulgClem | 23:22 | Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu : | |
Ezek | VulgClem | 23:23 | filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum : | |
Ezek | VulgClem | 23:24 | et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis. | |
Ezek | VulgClem | 23:25 | Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni : | |
Ezek | VulgClem | 23:27 | Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius. | |
Ezek | VulgClem | 23:28 | Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua. | |
Ezek | VulgClem | 23:29 | Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ. | |
Ezek | VulgClem | 23:30 | Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum. | |
Ezek | VulgClem | 23:32 | Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima. | |
Ezek | VulgClem | 23:33 | Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ. | |
Ezek | VulgClem | 23:34 | Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgClem | 23:35 | Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. | |
Ezek | VulgClem | 23:36 | Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ? | |
Ezek | VulgClem | 23:37 | Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. | |
Ezek | VulgClem | 23:38 | Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. | |
Ezek | VulgClem | 23:39 | Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ. | |
Ezek | VulgClem | 23:40 | Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. | |
Ezek | VulgClem | 23:41 | Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam. | |
Ezek | VulgClem | 23:42 | Et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. | |
Ezek | VulgClem | 23:43 | Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc. | |
Ezek | VulgClem | 23:44 | Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias. | |
Ezek | VulgClem | 23:45 | Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem : quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum. | |
Ezek | VulgClem | 23:46 | Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. | |
Ezek | VulgClem | 23:47 | Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. | |
Ezek | VulgClem | 23:48 | Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. | |