GALATIANS
Chapter 6
Gala | Vulgate | 6:1 | fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris | |
Gala | Vulgate | 6:4 | opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero | |
Gala | Vulgate | 6:8 | quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam | |
Gala | Vulgate | 6:12 | quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur | |
Gala | Vulgate | 6:13 | neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur | |
Gala | Vulgate | 6:14 | mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo | |
Gala | Vulgate | 6:15 | in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura | |
Gala | Vulgate | 6:16 | et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei | |