GALATIANS
Chapter 5
Gala | Vulgate | 5:3 | testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae | |
Gala | Vulgate | 5:6 | nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur | |
Gala | Vulgate | 5:10 | ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille | |
Gala | Vulgate | 5:11 | ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis | |
Gala | Vulgate | 5:13 | vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem | |
Gala | Vulgate | 5:17 | caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis | |
Gala | Vulgate | 5:20 | idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae | |
Gala | Vulgate | 5:21 | invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur | |