Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GALATIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Gala Vulgate 4:1  dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
Gala Vulgate 4:2  sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
Gala Vulgate 4:3  ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
Gala Vulgate 4:4  at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
Gala Vulgate 4:5  ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
Gala Vulgate 4:6  quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
Gala Vulgate 4:7  itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
Gala Vulgate 4:8  sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
Gala Vulgate 4:9  nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
Gala Vulgate 4:11  timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
Gala Vulgate 4:12  estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
Gala Vulgate 4:13  scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
Gala Vulgate 4:14  et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
Gala Vulgate 4:15  ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
Gala Vulgate 4:16  ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
Gala Vulgate 4:17  aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
Gala Vulgate 4:18  bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
Gala Vulgate 4:19  filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
Gala Vulgate 4:20  vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
Gala Vulgate 4:21  dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
Gala Vulgate 4:22  scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
Gala Vulgate 4:23  sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
Gala Vulgate 4:24  quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Gala Vulgate 4:25  Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
Gala Vulgate 4:26  illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
Gala Vulgate 4:27  scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
Gala Vulgate 4:28  nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
Gala Vulgate 4:29  sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
Gala Vulgate 4:30  sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
Gala Vulgate 4:31  itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit