GALATIANS
Chapter 3
Gala | Vulgate | 3:1 | o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus | |
Gala | Vulgate | 3:2 | hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei | |
Gala | Vulgate | 3:5 | qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei | |
Gala | Vulgate | 3:8 | providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes | |
Gala | Vulgate | 3:10 | quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea | |
Gala | Vulgate | 3:11 | quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit | |
Gala | Vulgate | 3:13 | Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno | |
Gala | Vulgate | 3:14 | ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem | |
Gala | Vulgate | 3:15 | fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat | |
Gala | Vulgate | 3:16 | Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus | |
Gala | Vulgate | 3:17 | hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem | |
Gala | Vulgate | 3:18 | nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus | |
Gala | Vulgate | 3:19 | quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris | |
Gala | Vulgate | 3:21 | lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia | |
Gala | Vulgate | 3:22 | sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus | |
Gala | Vulgate | 3:23 | prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat | |
Gala | Vulgate | 3:28 | non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu | |