Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Hebr VulgSist 2:1  Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivimus ne forte pereffluamus.
Hebr VulgSist 2:2  Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem:
Hebr VulgSist 2:3  quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
Hebr VulgSist 2:4  contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Hebr VulgSist 2:5  Non enim Angelis subiecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.
Hebr VulgSist 2:6  Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum?
Hebr VulgSist 2:7  Minuisti eum paulominus ab Angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Hebr VulgSist 2:8  Omnia subiecisti sub pedibus eius: In eo enim quod omnia ei subiecit, nihil dimisit non subiectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei.
Hebr VulgSist 2:9  Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
Hebr VulgSist 2:10  Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari.
Hebr VulgSist 2:11  Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
Hebr VulgSist 2:12  Nunciabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te.
Hebr VulgSist 2:13  Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
Hebr VulgSist 2:14  Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
Hebr VulgSist 2:15  et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Hebr VulgSist 2:16  Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
Hebr VulgSist 2:17  Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, et ut repropitiaret delicta populi.
Hebr VulgSist 2:18  In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.