HEBREWS
Chapter 13
Hebr | VulgSist | 13:2 | Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. | |
Hebr | VulgSist | 13:3 | Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. | |
Hebr | VulgSist | 13:4 | Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros iudicabit Deus. | |
Hebr | VulgSist | 13:5 | Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. | |
Hebr | VulgSist | 13:6 | Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo. | |
Hebr | VulgSist | 13:7 | Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. | |
Hebr | VulgSist | 13:9 | Doctrinis variis, et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis. | |
Hebr | VulgSist | 13:11 | Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. | |
Hebr | VulgSist | 13:12 | Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. | |
Hebr | VulgSist | 13:15 | Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. | |
Hebr | VulgSist | 13:16 | Beneficentiae autem, et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. | |
Hebr | VulgSist | 13:17 | Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. | |
Hebr | VulgSist | 13:18 | Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. | |
Hebr | VulgSist | 13:20 | Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, | |
Hebr | VulgSist | 13:21 | aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. | |
Hebr | VulgSist | 13:22 | Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. | |
Hebr | VulgSist | 13:23 | Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. | |
Hebr | VulgSist | 13:24 | Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. | |