Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Hebr VulgSist 10:1  Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
Hebr VulgSist 10:2  alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
Hebr VulgSist 10:3  sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
Hebr VulgSist 10:4  impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
Hebr VulgSist 10:5  Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
Hebr VulgSist 10:7  Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
Hebr VulgSist 10:8  Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur,
Hebr VulgSist 10:9  tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
Hebr VulgSist 10:10  In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel.
Hebr VulgSist 10:11  Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata:
Hebr VulgSist 10:12  hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
Hebr VulgSist 10:13  de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
Hebr VulgSist 10:14  Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
Hebr VulgSist 10:15  Contestatur autem nos et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit:
Hebr VulgSist 10:16  Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus: Dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
Hebr VulgSist 10:17  et peccatorum, et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius.
Hebr VulgSist 10:18  Ubi autem horum remissio: iam non est oblatio pro peccato.
Hebr VulgSist 10:19  Habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
Hebr VulgSist 10:20  quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
Hebr VulgSist 10:22  accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
Hebr VulgSist 10:23  teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, (fidelis enim est qui repromisit),
Hebr VulgSist 10:24  et consideremus invicem in provocationem charitatis, et bonorum operum:
Hebr VulgSist 10:25  non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
Hebr VulgSist 10:26  Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
Hebr VulgSist 10:27  terribilis autem quaedam expectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
Hebr VulgSist 10:28  Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
Hebr VulgSist 10:29  quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?
Hebr VulgSist 10:30  Scimus enim qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Et iterum: Quia iudicabit Dominus populum suum.
Hebr VulgSist 10:32  Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:
Hebr VulgSist 10:33  et in altero quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.
Hebr VulgSist 10:34  Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam.
Hebr VulgSist 10:35  Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.
Hebr VulgSist 10:36  Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
Hebr VulgSist 10:37  Adhuc enim modicum aliquantulumque, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
Hebr VulgSist 10:38  iustus autem meus ex fide vivit. quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.
Hebr VulgSist 10:39  Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.