Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Hebr VulgSist 6:1  Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
Hebr VulgSist 6:2  baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii aeterni.
Hebr VulgSist 6:4  Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti,
Hebr VulgSist 6:5  gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,
Hebr VulgSist 6:6  et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes.
Hebr VulgSist 6:7  Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam opportunam illis, a quibus colitur: accipit benedictionem a Deo.
Hebr VulgSist 6:8  proferens autem spinas, ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cuius consummatio in combustionem.
Hebr VulgSist 6:9  Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.
Hebr VulgSist 6:10  Non enim iniustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
Hebr VulgSist 6:11  Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare solicitudinem ad expletionem spei usque in finem:
Hebr VulgSist 6:12  ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hereditabunt promissiones.
Hebr VulgSist 6:13  Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum,
Hebr VulgSist 6:14  dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
Hebr VulgSist 6:15  Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
Hebr VulgSist 6:16  Homines enim per maiorem sui iurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum.
Hebr VulgSist 6:17  In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum:
Hebr VulgSist 6:18  ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
Hebr VulgSist 6:19  quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
Hebr VulgSist 6:20  ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.