Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Hebr VulgSist 3:1  Unde fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Iesum:
Hebr VulgSist 3:2  qui fidelis est ei, qui praefecit illum sicut et Moyses in omni domo eius.
Hebr VulgSist 3:3  Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
Hebr VulgSist 3:4  Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
Hebr VulgSist 3:5  Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant:
Hebr VulgSist 3:6  Christus vero tamquam filius in domo sua: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
Hebr VulgSist 3:7  Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem eius audieritis,
Hebr VulgSist 3:8  nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
Hebr VulgSist 3:9  ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea
Hebr VulgSist 3:10  quadraginta annis: Propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Hebr VulgSist 3:11  quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Hebr VulgSist 3:12  Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:
Hebr VulgSist 3:13  sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
Hebr VulgSist 3:14  Participes enim Christi effecti sumus: si tamen initium substantiae eius usque ad finem firmum retineamus.
Hebr VulgSist 3:15  Dum dicitur: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
Hebr VulgSist 3:16  Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen.
Hebr VulgSist 3:17  Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?
Hebr VulgSist 3:18  Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
Hebr VulgSist 3:19  Et videmus, quia non potuerunt introire in requiem ipsius propter incredulitatem.