I CORINTHIANS
Chapter 2
I Co | VulgHetz | 2:1 | Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuncians vobis testimonium Christi. | |
I Co | VulgHetz | 2:2 | Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. | |
I Co | VulgHetz | 2:4 | et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus, et virtutis: | |
I Co | VulgHetz | 2:6 | Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius sæculi, neque principum huius sæculi, qui destruuntur: | |
I Co | VulgHetz | 2:7 | sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, | |
I Co | VulgHetz | 2:8 | quam nemo principum huius sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. | |
I Co | VulgHetz | 2:9 | Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis, qui diligunt illum: | |
I Co | VulgHetz | 2:10 | nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. | |
I Co | VulgHetz | 2:11 | Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. | |
I Co | VulgHetz | 2:12 | Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: | |
I Co | VulgHetz | 2:13 | quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. | |
I Co | VulgHetz | 2:14 | Animalis autem homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. | |