Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
I Co VulgHetz 4:1  Sic nos existimet homo ut ministros Christi: et dispensatores mysteriorum Dei.
I Co VulgHetz 4:2  Hic iam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
I Co VulgHetz 4:3  Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die: sed neque meipsum iudico.
I Co VulgHetz 4:4  Nihil enim mihi conscius sum: sed non in hoc iustificatus sum: qui autem iudicat me, Dominus est.
I Co VulgHetz 4:5  Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
I Co VulgHetz 4:6  Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
I Co VulgHetz 4:7  Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
I Co VulgHetz 4:8  Iam saturati estis, iam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
I Co VulgHetz 4:9  Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus.
I Co VulgHetz 4:10  Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.
I Co VulgHetz 4:11  Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
I Co VulgHetz 4:12  et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:
I Co VulgHetz 4:13  blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
I Co VulgHetz 4:14  Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos charissimos moneo.
I Co VulgHetz 4:15  Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.
I Co VulgHetz 4:16  Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
I Co VulgHetz 4:17  Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Iesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo.
I Co VulgHetz 4:18  Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
I Co VulgHetz 4:19  Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem.
I Co VulgHetz 4:20  Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
I Co VulgHetz 4:21  Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis?