Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I JOHN
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
I Jo Vulgate 5:1  omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
I Jo Vulgate 5:2  in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
I Jo Vulgate 5:3  haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt
I Jo Vulgate 5:4  quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
I Jo Vulgate 5:5  quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
I Jo Vulgate 5:6  hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas
I Jo Vulgate 5:9  si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
I Jo Vulgate 5:10  qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
I Jo Vulgate 5:11  et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est
I Jo Vulgate 5:12  qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet
I Jo Vulgate 5:13  haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
I Jo Vulgate 5:14  et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
I Jo Vulgate 5:15  et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
I Jo Vulgate 5:16  qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget
I Jo Vulgate 5:17  omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
I Jo Vulgate 5:18  scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
I Jo Vulgate 5:19  scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est
I Jo Vulgate 5:20  et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna