I JOHN
Chapter 3
I Jo | Vulgate | 3:1 | videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum | |
I Jo | Vulgate | 3:2 | carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est | |
I Jo | Vulgate | 3:8 | qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli | |
I Jo | Vulgate | 3:9 | omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est | |
I Jo | Vulgate | 3:10 | in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum | |
I Jo | Vulgate | 3:12 | non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta | |
I Jo | Vulgate | 3:14 | nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte | |
I Jo | Vulgate | 3:15 | omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem | |
I Jo | Vulgate | 3:16 | in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere | |
I Jo | Vulgate | 3:17 | qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo | |
I Jo | Vulgate | 3:19 | in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra | |
I Jo | Vulgate | 3:22 | et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus | |
I Jo | Vulgate | 3:23 | et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis | |