Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
I Ki VulgSist 10:1  Sed et Regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus.
I Ki VulgSist 10:2  Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu, et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo.
I Ki VulgSist 10:3  Et docuit eam Salomon omnia verba, quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei.
I Ki VulgSist 10:4  Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum, quam aedificaverat,
I Ki VulgSist 10:5  et cibos mensae eius, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta, quae offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.
I Ki VulgSist 10:6  dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audivi in terra mea
I Ki VulgSist 10:7  super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nunciata non fuerit: maior est sapientia et opera tua, quam rumor, quem audivi.
I Ki VulgSist 10:8  Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
I Ki VulgSist 10:9  Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam.
I Ki VulgSist 10:10  Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni.
I Ki VulgSist 10:11  (Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
I Ki VulgSist 10:12  Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata huiuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem.)
I Ki VulgSist 10:13  Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit, et petivit ab eo: exceptis his, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.
I Ki VulgSist 10:14  Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri:
I Ki VulgSist 10:15  excepto eo, quod afferebant viri, qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae.
I Ki VulgSist 10:16  Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.
I Ki VulgSist 10:17  Et trecentas peltas ex auro probato: trecentae minae auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani.
I Ki VulgSist 10:18  Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis,
I Ki VulgSist 10:19  qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duae manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant iuxta manus singulas.
I Ki VulgSist 10:20  Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis.
I Ki VulgSist 10:21  Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
I Ki VulgSist 10:22  quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
I Ki VulgSist 10:23  Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis, et sapientia.
I Ki VulgSist 10:24  Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius.
I Ki VulgSist 10:25  Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
I Ki VulgSist 10:26  Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Ierusalem.
I Ki VulgSist 10:27  Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem, quanta et lapidum: et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, quae nascuntur in campestribus.
I Ki VulgSist 10:28  Et educebantur equi Salomoni de Aegypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.
I Ki VulgSist 10:29  Egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethaeorum et Syriae equos venundabant.