I KINGS
Chapter 20
I Ki | VulgSist | 20:1 | Porro Benadad rex Syriae, congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. | |
I Ki | VulgSist | 20:3 | ait: Haec dicit Benadad: Argentum tuum, et aurum tuum meum est: et uxores tuae, et filii tui optimi, mei sunt. | |
I Ki | VulgSist | 20:4 | Responditque rex Israel: Iuxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. | |
I Ki | VulgSist | 20:5 | Revertentesque nuncii, dixerunt: Haec dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos dabis mihi. | |
I Ki | VulgSist | 20:6 | Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum: et omne, quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent. | |
I Ki | VulgSist | 20:7 | Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae, et ait: Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis. misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro: et non abnui. | |
I Ki | VulgSist | 20:8 | Dixeruntque omnes maiores natu, et universus populus ad eum: Non audias, neque acquiescas illi. | |
I Ki | VulgSist | 20:9 | Respondit itaque nunciis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum. | |
I Ki | VulgSist | 20:10 | Reversique nuncii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me. | |
I Ki | VulgSist | 20:11 | Et respondens rex Israel, ait: Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus. | |
I Ki | VulgSist | 20:12 | Factum est autem, cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam. | |
I Ki | VulgSist | 20:13 | Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel, ait ei: Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? ecce, ego tradam eam in manu tua hodie: ut scias, quia ego sum Dominus. | |
I Ki | VulgSist | 20:14 | Et ait Achab: Per quem? Dixitque ei: Haec dicit Dominus: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet praeliari? Et ille dixit: Tu. | |
I Ki | VulgSist | 20:15 | Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et recensuit post eos populum, omnes filios Israel, septem millia. | |
I Ki | VulgSist | 20:16 | et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant. | |
I Ki | VulgSist | 20:17 | Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad. Qui nunciaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria. | |
I Ki | VulgSist | 20:18 | Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut praelientur, vivos eos capite. | |
I Ki | VulgSist | 20:19 | Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur: | |
I Ki | VulgSist | 20:20 | et percussit unusquisque virum, qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus suis. | |
I Ki | VulgSist | 20:21 | Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. | |
I Ki | VulgSist | 20:22 | (Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te.) | |
I Ki | VulgSist | 20:23 | Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. | |
I Ki | VulgSist | 20:24 | Tu ergo verbum hoc fac: Amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis: | |
I Ki | VulgSist | 20:25 | et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus, quos ante habuisti: et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita. | |
I Ki | VulgSist | 20:26 | Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israel. | |
I Ki | VulgSist | 20:27 | Porro filii Israel recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram. | |
I Ki | VulgSist | 20:28 | (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israel: Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est dominus, et non est Deus Vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.) | |
I Ki | VulgSist | 20:29 | Dirigebantque septem diebus ex adverso hi, atque illi acies, septima autem die commissum est bellum: percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una. | |
I Ki | VulgSist | 20:30 | Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum, qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum. | |
I Ki | VulgSist | 20:31 | dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israel clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel: forsitan salvabit animas nostras. | |
I Ki | VulgSist | 20:32 | Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est. | |
I Ki | VulgSist | 20:33 | Quod acceperunt viri pro omine: et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis: Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. | |
I Ki | VulgSist | 20:34 | Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et dimisit eum. | |
I Ki | VulgSist | 20:35 | Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere. | |
I Ki | VulgSist | 20:36 | Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. | |
I Ki | VulgSist | 20:37 | Sed alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. | |
I Ki | VulgSist | 20:38 | Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. | |
I Ki | VulgSist | 20:39 | Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes. | |
I Ki | VulgSist | 20:40 | Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti. | |
I Ki | VulgSist | 20:41 | At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis. | |
I Ki | VulgSist | 20:42 | Qui ait ad eum: Haec dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. | |