I PETER
Chapter 3
I Pe | VulgSist | 3:1 | Similiter et mulieres subditae sint viris suis: ut et si qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant, | |
I Pe | VulgSist | 3:3 | Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorumve cultus: | |
I Pe | VulgSist | 3:4 | sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. | |
I Pe | VulgSist | 3:5 | Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectae propriis viris. | |
I Pe | VulgSist | 3:6 | Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. | |
I Pe | VulgSist | 3:7 | Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae: ut non impediantur orationes vestrae. | |
I Pe | VulgSist | 3:8 | In fide autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: | |
I Pe | VulgSist | 3:9 | non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. | |
I Pe | VulgSist | 3:10 | Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum. | |
I Pe | VulgSist | 3:12 | Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum: Vultus autem Domini super facientes mala. | |
I Pe | VulgSist | 3:14 | Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. | |
I Pe | VulgSist | 3:15 | Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, fide et spe. | |
I Pe | VulgSist | 3:16 | sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt de vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. | |
I Pe | VulgSist | 3:17 | Melius est enim ut benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. | |
I Pe | VulgSist | 3:18 | quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. | |
I Pe | VulgSist | 3:20 | qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. | |
I Pe | VulgSist | 3:21 | Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi, | |