I PETER
Chapter 2
I Pe | VulgSist | 2:1 | Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, | |
I Pe | VulgSist | 2:2 | sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: | |
I Pe | VulgSist | 2:4 | Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: | |
I Pe | VulgSist | 2:5 | et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum: | |
I Pe | VulgSist | 2:6 | Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem probatum, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. | |
I Pe | VulgSist | 2:7 | Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: | |
I Pe | VulgSist | 2:8 | et lapis offensionis, et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. | |
I Pe | VulgSist | 2:9 | Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. | |
I Pe | VulgSist | 2:10 | Qui aliquando non populus Dei, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. | |
I Pe | VulgSist | 2:11 | Charissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, | |
I Pe | VulgSist | 2:12 | conversationem vestram inter Gentes habentes bonam: ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. | |
I Pe | VulgSist | 2:13 | Subiecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi quasi praecellenti: | |
I Pe | VulgSist | 2:14 | sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: | |
I Pe | VulgSist | 2:15 | quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: | |
I Pe | VulgSist | 2:16 | quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. | |
I Pe | VulgSist | 2:18 | Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. | |
I Pe | VulgSist | 2:19 | Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste. | |
I Pe | VulgSist | 2:20 | Quae enim est gratia, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis: haec est gratia apud Deum. | |
I Pe | VulgSist | 2:21 | In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. | |
I Pe | VulgSist | 2:23 | qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniuste: | |
I Pe | VulgSist | 2:24 | qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, iustitiae vivamus: cuius livore sanati estis. | |