I PETER
Chapter 1
I Pe | VulgSist | 1:1 | Petrus Apostolus Iesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae, | |
I Pe | VulgSist | 1:2 | secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi: Gratia vobis, et pax multiplicetur. | |
I Pe | VulgSist | 1:3 | Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, | |
I Pe | VulgSist | 1:4 | in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, | |
I Pe | VulgSist | 1:5 | qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. | |
I Pe | VulgSist | 1:7 | ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Iesu Christi: | |
I Pe | VulgSist | 1:8 | quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata: | |
I Pe | VulgSist | 1:10 | De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: | |
I Pe | VulgSist | 1:11 | scrutantes in quod, vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: praenuncians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: | |
I Pe | VulgSist | 1:12 | quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nunciata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vobis, Spiritu sancto misso de caelo, in quem desiderant Angeli prospicere. | |
I Pe | VulgSist | 1:13 | Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecti, sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelationem Iesu Christi: | |
I Pe | VulgSist | 1:14 | quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis: | |
I Pe | VulgSist | 1:15 | sed secundum eum, qui vocavit vos, Sanctum: ut et ipsi in omni conversatione sancti sitis: | |
I Pe | VulgSist | 1:17 | Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. | |
I Pe | VulgSist | 1:18 | Scientes quod non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: | |
I Pe | VulgSist | 1:20 | praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, | |
I Pe | VulgSist | 1:21 | qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra, et spes esset in Deo: | |
I Pe | VulgSist | 1:22 | Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: | |
I Pe | VulgSist | 1:23 | renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum: | |
I Pe | VulgSist | 1:24 | quia omnis caro ut foenum: et omnis gloria eius tamquam flos foeni: exaruit foenum, et flos eius decidit. | |