I PETER
Chapter 4
I Pe | VulgSist | 4:1 | Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: | |
I Pe | VulgSist | 4:2 | Ut iam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. | |
I Pe | VulgSist | 4:3 | Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem Gentium consummandam his, qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus ebrietatibus, et illicitis idolorum cultibus. | |
I Pe | VulgSist | 4:4 | In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes. | |
I Pe | VulgSist | 4:6 | Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in Spiritu. | |
I Pe | VulgSist | 4:7 | Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. | |
I Pe | VulgSist | 4:8 | Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum. | |
I Pe | VulgSist | 4:10 | Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. | |
I Pe | VulgSist | 4:11 | Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum: Amen. | |
I Pe | VulgSist | 4:12 | Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: | |
I Pe | VulgSist | 4:13 | sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. | |
I Pe | VulgSist | 4:14 | Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit. | |
I Pe | VulgSist | 4:15 | Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. | |
I Pe | VulgSist | 4:17 | quoniam tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? | |