Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next
Chapter 6
I Ti Vulgate 6:1  quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
I Ti Vulgate 6:2  qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
I Ti Vulgate 6:3  si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
I Ti Vulgate 6:4  superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
I Ti Vulgate 6:5  conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
I Ti Vulgate 6:6  est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
I Ti Vulgate 6:7  nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
I Ti Vulgate 6:8  habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
I Ti Vulgate 6:9  nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
I Ti Vulgate 6:10  radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
I Ti Vulgate 6:11  tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
I Ti Vulgate 6:12  certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
I Ti Vulgate 6:13  praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
I Ti Vulgate 6:14  ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
I Ti Vulgate 6:15  quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
I Ti Vulgate 6:16  qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
I Ti Vulgate 6:17  divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
I Ti Vulgate 6:18  bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
I Ti Vulgate 6:19  thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
I Ti Vulgate 6:20  o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
I Ti Vulgate 6:21  quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum