II CHRONICLES
Chapter 17
II C | VulgHetz | 17:2 | Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda, quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Iuda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius. | |
II C | VulgHetz | 17:3 | Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, | |
II C | VulgHetz | 17:4 | sed in Deo patris sui, et perrexit in præceptis illius et non iuxta peccata Israel. | |
II C | VulgHetz | 17:5 | Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat: factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria. | |
II C | VulgHetz | 17:6 | Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit. | |
II C | VulgHetz | 17:7 | Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michæam ut docerent in civitatibus Iuda: | |
II C | VulgHetz | 17:8 | et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Ionathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Ioran Sacerdotes, | |
II C | VulgHetz | 17:9 | docebantque populum in Iuda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum. | |
II C | VulgHetz | 17:10 | Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quæ erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat. | |
II C | VulgHetz | 17:11 | Sed et Philisthæi Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti, Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem. | |
II C | VulgHetz | 17:12 | Crevit ergo Iosaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas. | |
II C | VulgHetz | 17:13 | Et multa opera paravit in urbibus Iuda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Ierusalem, | |
II C | VulgHetz | 17:14 | quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: In Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. | |
II C | VulgHetz | 17:16 | Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. | |
II C | VulgHetz | 17:17 | Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. | |
II C | VulgHetz | 17:18 | Post istum etiam Iozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. | |