Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
II C VulgHetz 6:1  Adiuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
II C VulgHetz 6:2  Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
II C VulgHetz 6:3  nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:
II C VulgHetz 6:4  sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
II C VulgHetz 6:5  in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,
II C VulgHetz 6:6  in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta,
II C VulgHetz 6:7  in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiæ a dextris, et a sinistris,
II C VulgHetz 6:8  per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:
II C VulgHetz 6:9  quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
II C VulgHetz 6:10  quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
II C VulgHetz 6:11  Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
II C VulgHetz 6:12  Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
II C VulgHetz 6:13  eandem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico: dilatamini et vos.
II C VulgHetz 6:14  Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio iustitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas luci ad tenebras?
II C VulgHetz 6:15  Quæ autem conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli?
II C VulgHetz 6:16  Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
II C VulgHetz 6:17  Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
II C VulgHetz 6:18  et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, et filias, dicit Dominus omnipotens.