II CORINTHIANS
Chapter 9
II C | Vulgate | 9:2 | scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos | |
II C | Vulgate | 9:3 | misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis | |
II C | Vulgate | 9:4 | ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia | |
II C | Vulgate | 9:5 | necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam | |
II C | Vulgate | 9:6 | hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet | |
II C | Vulgate | 9:7 | unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus | |
II C | Vulgate | 9:8 | potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum | |
II C | Vulgate | 9:10 | qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae | |
II C | Vulgate | 9:11 | ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo | |
II C | Vulgate | 9:12 | quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino | |
II C | Vulgate | 9:13 | per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes | |
II C | Vulgate | 9:14 | et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis | |