Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
II K VulgHetz 18:1  Anno tertio Osee filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias filius Achaz regis Iuda.
II K VulgHetz 18:2  Vigintiquinque annorum erat, cum regnare cœpisset: et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Abi filia Zachariæ.
II K VulgHetz 18:3  Fecitque quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia quæ fecerat David pater eius.
II K VulgHetz 18:4  Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum, quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum: vocavitque nomen eius Nohestan.
II K VulgHetz 18:5  In Domino Deo Israel speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda, sed neque in his, qui ante eum fuerunt:
II K VulgHetz 18:6  et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis eius, fecitque mandata eius, quæ præceperat Dominus Moysi.
II K VulgHetz 18:7  Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.
II K VulgHetz 18:8  Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a Turre custodum usque ad Civitatem munitam.
II K VulgHetz 18:9  Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,
II K VulgHetz 18:10  et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria:
II K VulgHetz 18:11  et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala, et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum:
II K VulgHetz 18:12  quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum eius: omnia, quæ præceperat Moyses servus Domini, non audierunt, neque fecerunt.
II K VulgHetz 18:13  Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas: et cepit eas.
II K VulgHetz 18:14  Tunc misit Ezechias rex Iuda nuncios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi, recede a me: et omne, quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Iudæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
II K VulgHetz 18:15  Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, et in thesauris regis.
II K VulgHetz 18:16  In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri, quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.
II K VulgHetz 18:17  Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Ierusalem: qui cum ascendissent, venerunt Ierusalem, et steterunt iuxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis.
II K VulgHetz 18:18  Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis.
II K VulgHetz 18:19  Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia, qua niteris?
II K VulgHetz 18:20  Forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?
II K VulgHetz 18:21  an speras in baculo arundineo atque confracto Ægypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum eius, et perforabit eam? sic est Pharao rex Ægypti omnibus, qui confidunt in se.
II K VulgHetz 18:22  Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria: et præcepit Iudæ et Ierusalem: Ante altare hoc adorabitis in Ierusalem?
II K VulgHetz 18:23  Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.
II K VulgHetz 18:24  Et quo modo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites?
II K VulgHetz 18:25  Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam.
II K VulgHetz 18:26  Dixerunt autem Eliacim filius Helciæ, et Sobna, et Ioahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis Syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum.
II K VulgHetz 18:27  Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum?
II K VulgHetz 18:28  Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna Iudaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
II K VulgHetz 18:29  Hæc dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea.
II K VulgHetz 18:30  Neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum.
II K VulgHetz 18:31  Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris,
II K VulgHetz 18:32  donec veniam, et transferam vos in terram, quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum, et olei ac mellis, et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.
II K VulgHetz 18:33  Numquid liberaverunt dii Gentium terram suam de manu regis Assyriorum?
II K VulgHetz 18:34  Ubi est Deus Emath, et Arphad? ubi est Deus Sepharvaim, Ana, et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
II K VulgHetz 18:35  Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea?
II K VulgHetz 18:36  Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei.
II K VulgHetz 18:37  Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nunciaverunt ei verba Rabsacis.