Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
II K Vulgate 6:1  dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis
II K Vulgate 6:2  eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite
II K Vulgate 6:3  et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis respondit ego veniam
II K Vulgate 6:4  et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant ligna
II K Vulgate 6:5  accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam
II K Vulgate 6:6  dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum
II K Vulgate 6:8  rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias
II K Vulgate 6:9  misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt
II K Vulgate 6:10  misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et praeoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis
II K Vulgate 6:11  conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israhel
II K Vulgate 6:12  dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo
II K Vulgate 6:13  dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan
II K Vulgate 6:14  misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem
II K Vulgate 6:15  consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus
II K Vulgate 6:16  at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum illis
II K Vulgate 6:17  cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei
II K Vulgate 6:18  hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc caecitate percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei
II K Vulgate 6:19  dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in Samariam
II K Vulgate 6:20  cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariae
II K Vulgate 6:21  dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi
II K Vulgate 6:22  at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum
II K Vulgate 6:23  adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israhel
II K Vulgate 6:24  factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam
II K Vulgate 6:25  factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis
II K Vulgate 6:26  cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex
II K Vulgate 6:27  qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit
II K Vulgate 6:28  mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras
II K Vulgate 6:29  coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum
II K Vulgate 6:30  quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus
II K Vulgate 6:31  et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie
II K Vulgate 6:32  Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est
II K Vulgate 6:33  et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino