II TIMOTHY
Chapter 4
II T | VulgCont | 4:1 | Testificor coram Deo, et Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos, et mortuos, per adventum ipsius, et regnum eius: | |
II T | VulgCont | 4:2 | prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. | |
II T | VulgCont | 4:3 | Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, | |
II T | VulgCont | 4:5 | Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. | |
II T | VulgCont | 4:8 | In reliquo reposita est mihi corona iustitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum eius. Festina ad me venire cito. | |
II T | VulgCont | 4:11 | Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. | |
II T | VulgCont | 4:13 | Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. | |
II T | VulgCont | 4:14 | Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera eius: | |
II T | VulgCont | 4:16 | In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur! | |
II T | VulgCont | 4:17 | Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes Gentes: et liberatus sum de ore leonis. | |
II T | VulgCont | 4:18 | Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. | |
II T | VulgCont | 4:21 | Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. | |