Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II TIMOTHY
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
II T VulgSist 4:1  Testificor coram Deo, et Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos, et mortuos, per adventum ipsius, et regnum eius:
II T VulgSist 4:2  praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
II T VulgSist 4:3  Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
II T VulgSist 4:4  et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
II T VulgSist 4:5  Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
II T VulgSist 4:6  Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat.
II T VulgSist 4:7  Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
II T VulgSist 4:8  In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum eius. Festina ad me venire cito.
II T VulgSist 4:9  Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam:
II T VulgSist 4:11  Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerio.
II T VulgSist 4:13  Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
II T VulgSist 4:14  Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera eius:
II T VulgSist 4:15  quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.
II T VulgSist 4:16  In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
II T VulgSist 4:17  Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes Gentes: et liberatus sum de ore leonis.
II T VulgSist 4:18  Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
II T VulgSist 4:20  Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
II T VulgSist 4:21  Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
II T VulgSist 4:22  Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.