Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next
Chapter 3
Jame VulgCont 3:1  Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis.
Jame VulgCont 3:2  In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit: hic perfectus est vir. Potest etiam freno circumducere totum corpus.
Jame VulgCont 3:3  Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
Jame VulgCont 3:4  Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
Jame VulgCont 3:5  Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
Jame VulgCont 3:6  Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a Gehenna.
Jame VulgCont 3:7  Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:
Jame VulgCont 3:8  linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.
Jame VulgCont 3:9  In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
Jame VulgCont 3:10  Ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
Jame VulgCont 3:11  Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem, et amaram aquam?
Jame VulgCont 3:12  Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
Jame VulgCont 3:13  Quis sapiens, et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
Jame VulgCont 3:14  Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem.
Jame VulgCont 3:15  Non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.
Jame VulgCont 3:16  Ubi enim zelus et contentio: ibi inconstantia, et omne opus pravum.
Jame VulgCont 3:17  Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione.
Jame VulgCont 3:18  Fructus autem iustitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.