Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next
Chapter 3
Jame Vulgate 3:1  nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
Jame Vulgate 3:2  in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
Jame Vulgate 3:3  si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
Jame Vulgate 3:4  ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
Jame Vulgate 3:5  ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
Jame Vulgate 3:6  et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
Jame Vulgate 3:7  omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
Jame Vulgate 3:8  linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
Jame Vulgate 3:9  in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
Jame Vulgate 3:10  ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
Jame Vulgate 3:11  numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
Jame Vulgate 3:12  numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
Jame Vulgate 3:13  quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
Jame Vulgate 3:14  quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
Jame Vulgate 3:15  non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
Jame Vulgate 3:16  ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
Jame Vulgate 3:17  quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
Jame Vulgate 3:18  fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem