Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 42
Jere VulgSist 42:1  Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Iohanan filius Caree, et Iezonias filius Osaiae, et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum:
Jere VulgSist 42:2  Dixeruntque ad Ieremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo: et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur:
Jere VulgSist 42:3  Et annunciet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus.
Jere VulgSist 42:4  Dixit autem ad eos Ieremias propheta: Audivi: ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra. omne verbum, quodcumque responderit mihi, indicabo vobis: nec celabo vos quidquam.
Jere VulgSist 42:5  Et illi dixerunt ad Ieremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus.
Jere VulgSist 42:6  Sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus. ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.
Jere VulgSist 42:7  Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam.
Jere VulgSist 42:8  Vocavitque Iohanan filium Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum.
Jere VulgSist 42:9  Et dixit ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius:
Jere VulgSist 42:10  Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos, et non destruam; plantabo, et non evellam: iam enim placatus sum super malo quod feci vobis.
Jere VulgSist 42:11  Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus: quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam, et eruam de manu eius.
Jere VulgSist 42:12  Et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.
Jere VulgSist 42:13  Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,
Jere VulgSist 42:14  dicentes: Nequaquam, sed ad Terram Aegypti pergemus: ubi non videbimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus: et ibi habitabimus:
Jere VulgSist 42:15  Propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis:
Jere VulgSist 42:16  gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in Terra Aegypti: et fames, pro qua estis soliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.
Jere VulgSist 42:17  Omnesque viri, qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos.
Jere VulgSist 42:18  Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut conflatus est furor meus, et indignatio mea super habitatores Ierusalem: sic conflabitur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in iusiurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium: et nequaquam ultra videbitis locum istum.
Jere VulgSist 42:19  Verbum Domini super vos reliquiae Iuda: Nolite intrare Aegyptum: scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,
Jere VulgSist 42:20  quia decepistis animas vestras: vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuncia nobis, et faciemus.
Jere VulgSist 42:21  Et annunciavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.
Jere VulgSist 42:22  Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.