JUDITH
Chapter 2
Judi | VulgSist | 2:1 | Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. | |
Judi | VulgSist | 2:2 | Vocavitque omnes maiores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui: | |
Judi | VulgSist | 2:4 | Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae, | |
Judi | VulgSist | 2:5 | et dixit ei: Egredere adversus omne regnum Occidentis, et contra eos praecipue, qui contempserunt imperium eum. | |
Judi | VulgSist | 2:7 | Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum: et dinumeravit viros in expeditionem, sicut praecepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. | |
Judi | VulgSist | 2:8 | Omnemque expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quae exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. | |
Judi | VulgSist | 2:11 | Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terrae, sicut locustae. | |
Judi | VulgSist | 2:12 | Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciae, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. | |
Judi | VulgSist | 2:13 | Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terrae Cellon. | |
Judi | VulgSist | 2:14 | Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: | |
Judi | VulgSist | 2:15 | et occupavit terminos eius, a Cilicia usque ad fines Iapheth, qui sunt ad austrum. | |
Judi | VulgSist | 2:16 | Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. | |
Judi | VulgSist | 2:17 | Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi: | |