Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Judi VulgSist 9:1  Quibus ascendentibus, Iudith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens:
Judi VulgSist 9:2  Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem:
Judi VulgSist 9:3  et dedisti mulieres illorum in praedam, et filias illorum in captivitatem: et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae.
Judi VulgSist 9:4  Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti.
Judi VulgSist 9:5  Omnes enim viae tuae paratae sunt, et tua iudicia in tua providentia posuisti.
Judi VulgSist 9:6  Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
Judi VulgSist 9:7  Sed aspexisti super castra eorum, et tenebrae fatigaverunt eos.
Judi VulgSist 9:8  Tenuit pedes eorum abyssus, et aquae operuerunt eos.
Judi VulgSist 9:9  Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
Judi VulgSist 9:10  et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
Judi VulgSist 9:11  Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et deiicere gladio suo cornu altaris tui.
Judi VulgSist 9:12  Fac Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur:
Judi VulgSist 9:13  capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis charitatis meae.
Judi VulgSist 9:14  Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum: et virtutem, ut evertam illum.
Judi VulgSist 9:15  Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminae deiecerit eum.
Judi VulgSist 9:16  Non enim in multitudine est virtus tua Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
Judi VulgSist 9:17  Deus caelorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturae, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia praesumentem.
Judi VulgSist 9:18  Memento Domine testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:
Judi VulgSist 9:19  et omnes Gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius praeter te.