LEVITICUS
Chapter 10
Levi | VulgHetz | 10:1 | Arreptisque Nadab, et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. | |
Levi | VulgHetz | 10:3 | Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. | |
Levi | VulgHetz | 10:4 | Vocatis autem Moyses Misaele, et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite et tollite fratres vestros de conspectu Sanctuarii, et asportate extra castra. | |
Levi | VulgHetz | 10:5 | Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut iacebant, vestitos lineis tunicis, et eiecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. | |
Levi | VulgHetz | 10:6 | Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios eius: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israel plangant incendium quod Dominus suscitavit: | |
Levi | VulgHetz | 10:7 | vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia iuxta præceptum Moysi. | |
Levi | VulgHetz | 10:9 | Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras. | |
Levi | VulgHetz | 10:10 | Et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum: | |
Levi | VulgHetz | 10:11 | doceatisque filios Israel omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi. | |
Levi | VulgHetz | 10:12 | Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios eius, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento iuxta altare, quia Sanctum sanctorum est. | |
Levi | VulgHetz | 10:13 | Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi. | |
Levi | VulgHetz | 10:14 | Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum. tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel: | |
Levi | VulgHetz | 10:15 | eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos lege perpetua, sicut præcepit Dominus. | |
Levi | VulgHetz | 10:16 | Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: | |
Levi | VulgHetz | 10:17 | Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, | |
Levi | VulgHetz | 10:18 | præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi? | |
Levi | VulgHetz | 10:19 | Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides. quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in ceremoniis mente lugubri? | |