Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Levi Vulgate 2:1  anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
Levi Vulgate 2:2  ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
Levi Vulgate 2:3  quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
Levi Vulgate 2:4  cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
Levi Vulgate 2:5  si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
Levi Vulgate 2:7  sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
Levi Vulgate 2:9  qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
Levi Vulgate 2:10  quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
Levi Vulgate 2:11  omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
Levi Vulgate 2:12  primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
Levi Vulgate 2:13  quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
Levi Vulgate 2:14  sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
Levi Vulgate 2:15  fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
Levi Vulgate 2:16  de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus