NUMBERS
Chapter 36
Numb | Vulgate | 36:1 | accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt | |
Numb | Vulgate | 36:2 | tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri | |
Numb | Vulgate | 36:3 | quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur | |
Numb | Vulgate | 36:4 | atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat | |
Numb | Vulgate | 36:5 | respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est | |
Numb | Vulgate | 36:6 | et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus | |
Numb | Vulgate | 36:7 | ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua | |
Numb | Vulgate | 36:8 | et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis | |
Numb | Vulgate | 36:12 | de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum | |