NUMBERS
Chapter 10
Numb | Vulgate | 10:2 | fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra | |
Numb | Vulgate | 10:3 | cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi | |
Numb | Vulgate | 10:5 | sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam | |
Numb | Vulgate | 10:6 | in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione | |
Numb | Vulgate | 10:7 | quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt | |
Numb | Vulgate | 10:8 | filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris | |
Numb | Vulgate | 10:9 | si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum | |
Numb | Vulgate | 10:10 | si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester | |
Numb | Vulgate | 10:11 | anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis | |
Numb | Vulgate | 10:12 | profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan | |
Numb | Vulgate | 10:18 | profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur | |
Numb | Vulgate | 10:21 | profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum | |
Numb | Vulgate | 10:22 | moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud | |
Numb | Vulgate | 10:25 | novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai | |
Numb | Vulgate | 10:28 | haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur | |
Numb | Vulgate | 10:29 | dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli | |
Numb | Vulgate | 10:31 | et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster | |
Numb | Vulgate | 10:32 | cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi | |
Numb | Vulgate | 10:33 | profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum | |
Numb | Vulgate | 10:35 | cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua | |