NUMBERS
Chapter 21
| Numb | Vulgate | 21:1 | quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam | |
| Numb | Vulgate | 21:2 | at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius | |
| Numb | Vulgate | 21:3 | exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema | |
| Numb | Vulgate | 21:4 | profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris | |
| Numb | Vulgate | 21:5 | locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo | |
| Numb | Vulgate | 21:6 | quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum | |
| Numb | Vulgate | 21:7 | venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo | |
| Numb | Vulgate | 21:8 | et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet | |
| Numb | Vulgate | 21:9 | fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur | |
| Numb | Vulgate | 21:11 | unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam | |
| Numb | Vulgate | 21:13 | quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos | |
| Numb | Vulgate | 21:14 | unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon | |
| Numb | Vulgate | 21:15 | scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum | |
| Numb | Vulgate | 21:16 | ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam | |
| Numb | Vulgate | 21:18 | puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana | |
| Numb | Vulgate | 21:20 | de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum | |
| Numb | Vulgate | 21:22 | obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos | |
| Numb | Vulgate | 21:23 | qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum | |
| Numb | Vulgate | 21:24 | a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum | |
| Numb | Vulgate | 21:25 | tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius | |
| Numb | Vulgate | 21:26 | urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon | |
| Numb | Vulgate | 21:27 | idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon | |
| Numb | Vulgate | 21:28 | ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon | |
| Numb | Vulgate | 21:29 | vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon | |
| Numb | Vulgate | 21:30 | iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba | |
| Numb | Vulgate | 21:32 | misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores | |
| Numb | Vulgate | 21:33 | verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai | |
| Numb | Vulgate | 21:34 | dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon | |