Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Numb Vulgate 6:2  loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
Numb Vulgate 6:3  vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
Numb Vulgate 6:4  cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Numb Vulgate 6:5  omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius
Numb Vulgate 6:6  omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
Numb Vulgate 6:7  nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est
Numb Vulgate 6:8  omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
Numb Vulgate 6:9  sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima
Numb Vulgate 6:10  in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
Numb Vulgate 6:11  facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo
Numb Vulgate 6:12  et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
Numb Vulgate 6:13  ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
Numb Vulgate 6:14  et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
Numb Vulgate 6:15  canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
Numb Vulgate 6:16  quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
Numb Vulgate 6:17  arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
Numb Vulgate 6:18  tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
Numb Vulgate 6:19  et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
Numb Vulgate 6:20  susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
Numb Vulgate 6:21  ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
Numb Vulgate 6:23  loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
Numb Vulgate 6:25  ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
Numb Vulgate 6:26  convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
Numb Vulgate 6:27  invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis