NUMBERS
Chapter 13
Numb | Vulgate | 13:3 | mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus | |
Numb | Vulgate | 13:4 | fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina | |
Numb | Vulgate | 13:17 | haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue | |
Numb | Vulgate | 13:18 | misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes | |
Numb | Vulgate | 13:19 | considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures | |
Numb | Vulgate | 13:21 | humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt | |
Numb | Vulgate | 13:22 | cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath | |
Numb | Vulgate | 13:23 | ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est | |
Numb | Vulgate | 13:24 | pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt | |
Numb | Vulgate | 13:25 | qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel | |
Numb | Vulgate | 13:27 | venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae | |
Numb | Vulgate | 13:28 | et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest | |
Numb | Vulgate | 13:29 | sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi | |
Numb | Vulgate | 13:30 | Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis | |
Numb | Vulgate | 13:31 | inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam | |
Numb | Vulgate | 13:32 | alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est | |
Numb | Vulgate | 13:33 | detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est | |