NUMBERS
Chapter 28
Numb | Vulgate | 28:2 | praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua | |
Numb | Vulgate | 28:3 | haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum | |
Numb | Vulgate | 28:5 | decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin | |
Numb | Vulgate | 28:6 | holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini | |
Numb | Vulgate | 28:8 | alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino | |
Numb | Vulgate | 28:9 | die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba | |
Numb | Vulgate | 28:11 | in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos | |
Numb | Vulgate | 28:12 | et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes | |
Numb | Vulgate | 28:13 | et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino | |
Numb | Vulgate | 28:14 | libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt | |
Numb | Vulgate | 28:15 | hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis | |
Numb | Vulgate | 28:18 | quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea | |
Numb | Vulgate | 28:19 | offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem | |
Numb | Vulgate | 28:20 | et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem | |
Numb | Vulgate | 28:24 | ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum | |
Numb | Vulgate | 28:25 | dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo | |
Numb | Vulgate | 28:26 | dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea | |
Numb | Vulgate | 28:27 | offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem | |
Numb | Vulgate | 28:28 | atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas | |