NUMBERS
Chapter 35
Numb | Vulgate | 35:1 | haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho | |
Numb | Vulgate | 35:3 | urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis | |
Numb | Vulgate | 35:5 | contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana | |
Numb | Vulgate | 35:6 | de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida | |
Numb | Vulgate | 35:8 | ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis | |
Numb | Vulgate | 35:10 | loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan | |
Numb | Vulgate | 35:11 | decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint | |
Numb | Vulgate | 35:12 | in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur | |
Numb | Vulgate | 35:15 | tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit | |
Numb | Vulgate | 35:16 | si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur | |
Numb | Vulgate | 35:21 | aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit | |
Numb | Vulgate | 35:24 | et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata | |
Numb | Vulgate | 35:25 | liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur | |
Numb | Vulgate | 35:27 | fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit | |
Numb | Vulgate | 35:28 | debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam | |
Numb | Vulgate | 35:32 | exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt | |
Numb | Vulgate | 35:33 | ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit | |