NUMBERS
Chapter 33
Numb | Vulgate | 33:1 | hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron | |
Numb | Vulgate | 33:3 | profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis | |
Numb | Vulgate | 33:4 | et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem | |
Numb | Vulgate | 33:7 | inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum | |
Numb | Vulgate | 33:8 | profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara | |
Numb | Vulgate | 33:9 | profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt | |
Numb | Vulgate | 33:37 | egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom | |
Numb | Vulgate | 33:38 | ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis | |
Numb | Vulgate | 33:40 | audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel | |
Numb | Vulgate | 33:48 | profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho | |
Numb | Vulgate | 33:49 | ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum | |
Numb | Vulgate | 33:51 | praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan | |
Numb | Vulgate | 33:52 | disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate | |
Numb | Vulgate | 33:54 | quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur | |
Numb | Vulgate | 33:55 | sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae | |