NUMBERS
Chapter 31
Numb | Vulgate | 31:3 | statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis | |
Numb | Vulgate | 31:5 | dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam | |
Numb | Vulgate | 31:6 | quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei | |
Numb | Vulgate | 31:8 | et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio | |
Numb | Vulgate | 31:9 | ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt | |
Numb | Vulgate | 31:12 | et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho | |
Numb | Vulgate | 31:13 | egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra | |
Numb | Vulgate | 31:14 | iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello | |
Numb | Vulgate | 31:16 | nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus | |
Numb | Vulgate | 31:17 | ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate | |
Numb | Vulgate | 31:19 | et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo | |
Numb | Vulgate | 31:20 | et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur | |
Numb | Vulgate | 31:21 | Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi | |
Numb | Vulgate | 31:23 | et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur | |
Numb | Vulgate | 31:24 | et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis | |
Numb | Vulgate | 31:26 | tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi | |
Numb | Vulgate | 31:27 | dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem | |
Numb | Vulgate | 31:28 | et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus | |
Numb | Vulgate | 31:30 | ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini | |
Numb | Vulgate | 31:32 | fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia | |
Numb | Vulgate | 31:36 | dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta | |
Numb | Vulgate | 31:40 | de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae | |
Numb | Vulgate | 31:41 | tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum | |
Numb | Vulgate | 31:43 | de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis | |
Numb | Vulgate | 31:47 | tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus | |
Numb | Vulgate | 31:48 | cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt | |
Numb | Vulgate | 31:49 | nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit | |
Numb | Vulgate | 31:50 | ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum | |