Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 21
Numb Vulgate 21:1  quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
Numb Vulgate 21:2  at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
Numb Vulgate 21:3  exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
Numb Vulgate 21:4  profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris
Numb Vulgate 21:5  locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
Numb Vulgate 21:6  quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
Numb Vulgate 21:7  venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo
Numb Vulgate 21:8  et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
Numb Vulgate 21:9  fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
Numb Vulgate 21:10  profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
Numb Vulgate 21:11  unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
Numb Vulgate 21:13  quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
Numb Vulgate 21:14  unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
Numb Vulgate 21:15  scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
Numb Vulgate 21:16  ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
Numb Vulgate 21:17  tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant
Numb Vulgate 21:18  puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
Numb Vulgate 21:20  de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum
Numb Vulgate 21:21  misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens
Numb Vulgate 21:22  obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
Numb Vulgate 21:23  qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum
Numb Vulgate 21:24  a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
Numb Vulgate 21:25  tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
Numb Vulgate 21:26  urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
Numb Vulgate 21:27  idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon
Numb Vulgate 21:28  ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
Numb Vulgate 21:29  vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
Numb Vulgate 21:30  iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
Numb Vulgate 21:32  misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
Numb Vulgate 21:33  verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
Numb Vulgate 21:34  dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
Numb Vulgate 21:35  percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius