PHILIPPIANS
Chapter 3
Phil | Vulgate | 3:1 | de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium | |
Phil | Vulgate | 3:3 | nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes | |
Phil | Vulgate | 3:4 | quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis | |
Phil | Vulgate | 3:5 | circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus | |
Phil | Vulgate | 3:6 | secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella | |
Phil | Vulgate | 3:8 | verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam | |
Phil | Vulgate | 3:9 | et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide | |
Phil | Vulgate | 3:10 | ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius | |
Phil | Vulgate | 3:12 | non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu | |
Phil | Vulgate | 3:13 | fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me | |
Phil | Vulgate | 3:15 | quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit | |
Phil | Vulgate | 3:17 | imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos | |
Phil | Vulgate | 3:18 | multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi | |
Phil | Vulgate | 3:19 | quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt | |
Phil | Vulgate | 3:20 | nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum | |