Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PHILIPPIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Phil VulgHetz 3:1  De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Phil VulgHetz 3:2  Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
Phil VulgHetz 3:3  Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes,
Phil VulgHetz 3:4  quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
Phil VulgHetz 3:5  circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem Pharisæus,
Phil VulgHetz 3:6  secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela:
Phil VulgHetz 3:7  Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
Phil VulgHetz 3:8  Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
Phil VulgHetz 3:9  et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Iesu: quæ ex Deo est iustitia in fide
Phil VulgHetz 3:10  ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius:
Phil VulgHetz 3:11  si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis:
Phil VulgHetz 3:12  non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu.
Phil VulgHetz 3:13  Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quæ sunt priora, extendens meipsum,
Phil VulgHetz 3:14  ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Iesu.
Phil VulgHetz 3:15  Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
Phil VulgHetz 3:16  Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
Phil VulgHetz 3:17  Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
Phil VulgHetz 3:18  Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
Phil VulgHetz 3:19  quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
Phil VulgHetz 3:20  Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum,
Phil VulgHetz 3:21  qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia.